monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 29, 8
Vers. 3. Domine, abstraxisti ab inferis animam meam; salvasti me a descendentibus in lacum. Quid dicimus de illis qui Dominum Christum animam habuisse non credunt? Ecce ipse toties clamat ad inferos se humana lege perductum, exindeque animam suam potestate suae divinitatis abstractam. Et vide quia abstractam dicit; scilicet quoniam claustris inferni diruptis, ad coelum usque perducta est. Descendentes vero in lacum sunt qui in saeculi istius iniquitate versantur. Et bene dixit, descendentibus, quasi in profundum euntibus, qui pressi pondere peccatorum, altissima profunditate devorantur. Sed quomodo salvatus est, quem constat occisum? Salvatus est utique a talibus, id est ab eorum communione liberatus est, cum resurrexit a mortuis, et mors ei ultra nocere non potuit.